- ABBREVIATOR
- ABBREVIATORnomen officii, in Cancellaria Pontificis Roman. cuiusmodi ministri LXXII. ibi sunt a Summariis Supplicationum quoque dicti. Munus illorum est, incumbere ad Bullarum pictacia, apud Macrum Hierolex. dividunturque in tres classes: utpote e quibus duodecim dicuntur de parce maiori, ac Praelati sunt habituque violaceô utuntur; alii viginti duo vocantur de parco minori; reliqui omnes Examinatores appellantur; occupati enim sunt in collatione Bullarum. Ceterum possunt esse Laici ac uxorati. Nomen habent a voce Breve, quae epistolam denotat Pontificiam, vel quia breviori stylô formatur, vel a German: Brieff. In quorum Brevium officio primarius dicitur Protonotarius Abbreviator. Exceptores vero ab excipiendo, istiusmodi ministri in eadem Curia appellantur: quod tamen nomen ad Notarios quoque extenditur, ut quibus in scribendo abbreviationibus uti sollenne est, in Hierolex. Macri locis ante citat. vide de abbreviatione Scribarum Notariorumque infra passim, inprimis in voce Nota, Scribendi modus, Tachygraphia etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.